monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22 > bavPal.lat.1554.82 > sectio 5 > csg42.16 > csg48.304 > sectio 10 > sectio 23 > uwbM.p.th.q.1a.234 > 54 > 25 > sectio 28 > sectio > sectio > 36 > sectio 55 > sectio 11 > sectio 4 > sectio 24 > sectio > sectio 9 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 2, 3
IUNI GALLIONIS. Socer , hoc enim te appellabo, quamdiu vixero. Quid sibi volunt altiores gemitus et fortiora inter lacrimas suspiria? nescioquid videris fortius, puella, promittere. non sum tanti, ut bis pro me pericliteris. ARGENTARI. Nocet illi indulgentia suorum: in duo pericula mulier incidit, quorum neutrum esset experta, si aut minus amaret virum aut minus amaret patrem. ALFI FLAVI. Nec est, quod putetis illi facilius istius esse desiderium: et patri iurabat tamquam viro iuraverat.